Demetrius Talpa
 in principio erat usque ad agrippinulam

OMNIBVS E NIHILO DVCENDIS SVFFICIT VNVM

Положи дровъ. Pone ligna secta

—"— лучинки, assulas

—"— стружекъ, ramenta

—"— щепъ, segmenta

—"— сухихъ дровъ, sicca ligna secta

—"— мѣлкихъ дровъ, minora ligna secta

—"— толстыхъ дровъ, maiora ligna secta

—"— полѣно, unum lignum sectum

ERMOLDVS

Si Maro, Naso, Cato, Flaccus, Lucanus, Homerus,

Tullius, et Macer, Cicero, sive Plato;

Sedulius, nec non Prudentius, atque Juvencus,

Seu Fortunatus, Prosper et ipse foret:

GRUES IBYCIANAE SCHILLERi IN LINGUAM LATINAM CONVERSUM

Vatibus, aurigis Isthmo celebranda Corinthi,

Quae iungunt hilares Gravas certamina gentes,

XXVIII. - ELEGION(EX SCHILLERO TRANSLATUM)

Emicat hic laticis saliens sublime columna:

desuper hic rauco murmure lympha cadit.

Im Hexameter steigt des Springquelles flüssige Säule,

Im Pentameter drauft ällt sie melodisch herab.

OMNIBVS E NIHILO DVCENDIS SVFFICIT VNVM
gallus est mirabilis Dei creatura

Spiritus aetherea descendens sanctus ab aula

Irradiat fulgore locum, quo stemma beatum

Ecclesiae nascentis erat, quibus, igne magistro,

Imbuit ora calor, dictisque fluentibus exit

Linguarum populosa seges; non littera gessit

Officium, non ingenii stillavit ab ore

Vena, nec egregias signavit cera loquelas;

Sola fuit doctrina fides, opulentaque verbi

Materies, coeleste datum, nova vocis origo

Quae numerosa venit, totoque ex orbe disertis

Sufficit una loqui.

Fuit itidem apud Troeam quidam Virgilius Donati auditor, qui in discribendis versibus diligentissimus erat, qui LXX volumina de ratione metri scribsit.

Sarbievii:

Es mihi meta, deus ; sum tibi meta, deus.

Dialogus pueri Jesu et Virginis Matris

Divinae Sapientiae

domi sum
domi sum

Anno incarnationis Domini DCCCCXIX cecidit Remis grando mirabilis...

Bethlem regiparens, Davidis origine clara, Regum regis ovans rutilo sed clarior ortu, Quae Christi cunas meruisti visere primas, Prima Deum cernens humano corpore tectum,Angelico doctis monitu pastoribus.

Felix o vallis Josaphat, quae membra beatae Virginis atque Dei genitricis habere locata Digna reperta quidem, sed non abscondere mundi Digna diu stellam, divini luminis aulam, Luce coruscantem, quam splendida lilia vallant, Humano generi, rutilans quae janua lucis Effulsit, coelique palatia celsa reclusit.

Ut queant laxis resonare fibris
mira gestorum famuli tuorum,
solve polluti labii reatum,
sancte Iohannes!

canes cum precantur, ossa de caelo cadunt

Et Casanum genus & discincti Perreaslavi,

Rezaniique sagittiferique Moromones, atque

Rostovii Tveriique truces fortesque Sevieri

Et manus Astrachanum, spirantes pectore robur,

Extremique hominum ad glacialia marmora Ponti

Errantes Duinae:

de Villa Dei

po dat ui, dat itum, brevis e si praevenit; m pi

ptumque remota facit; psi cetera ptumque dedere.

St. Hieronymus de Faltonia Proba

7. Sola Scripturarum ars est, quam sibi omnes passim vindicant. Scribimus indocti, doctique poemata passim. (Ibid.). Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent, antequam discant. Alii adducto supercilio, grandia verba trutinantes, inter mulierculas de sacris litteris philosophantur. Alii discunt, proh pudor, a feminis, quod viros doceant: et ne parum hoc sit, quadam facilitate verborum, imo audacia edisserunt aliis, quod ipsi non intelligunt. Taceo de mei similibus, qui si forte ad Scripturas sanctas, post saeculares litteras venerint; et sermone composito aurem populi mulserint, quidquid dixerint, hoc legem Dei putant: nec scire dignantur, quid Prophetae, quid Apostoli senserint; sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia; quasi grande sit, et non vitiosissimum docendi genus, depravare sententias, et ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem. Quasi non legerimus, Homerocentonas, et Virgiliocentonas: ac non sic etiam Maronem sine Christo possimus dicere Christianum, qui scripserit:

Jam redit et virgo, redeunt Saturnia regna.

Jam nova progenies coelo demittitur alto

(Virgil. Eclog. 4).

Et patrem loquentem ad filium, Nate, meae vires, mea magna potentia solus.

Et post verba Salvatoris in cruce. Talia perstabat memorans, fixusque manebat.

Puerilia sunt haec, et circulatorum ludo similia, docere quod ignores: imo, ut cum stomacho loquar, ne hoc quidem scire quod nescias.

St. Christophorus
St. Christophorus